monumenta.ch > Hieronymus > 35
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXXIV <<<     >>> XXXVI

CAPUT XXXV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 ( Vers. 6.) Et venit Iacob in Luzam in terram Chanaan, quae est Bethel. Ecce manifestissime comprobatur, Bethel non Ulammaus, ut supra dictum est, sed Luzam, id est, amygdalon ante vocitatam.
2 Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est iuxta Bethel. Si mortua est nutrix Rebeccae nomine Debbora, ut Septuaginta quoque hic Interpretes transtulerunt, et ipsum verbum est Hebraicum MENECETH: scire non possumus, quare ibi substantiam posuerunt, hic nutricem.
3 Et dixit ei Deus, iam non vocabitur nomen tuum Iacob, sed Israel erit nomen tuum: et vocavit nomen eius Israel. Dudum nequaquam ei ab Angelo nomen imponitur, sed quod imponendum a Deo sit, praedicitur. Quod igitur ibi futurum promittitur, hic docetur expletum.
4 Et factum est dum appropinquaret Chabratha in terra Chanaan, ut veniret Ephratha, peperit Rachel Verbum Hebraicum CHABRATHA, in consequentibus, ubi Iacob loquitur ad Ioseph: Ego autem cum venirem de Mesopotamia Syriae, mortua est mater tua Rachel in terra Chanaan, in via Hippodromi, ut venirem Ephrata : nescio quid volentes, Hippodromum Septuaginta Interpretes transtulerunt: et statim ibi, ubi in Hebraeo dicitur: Et sepelierunt eam in via Ephrata, haec est Bethleem, rursum Septuaginta pro Ephrata posuerunt Hippodromum: cum utique si CHABRATHA Hippodromus est, Ephrata Hippodromus esse non possit. Aquila autem hoc ita transtulit: Et factum est καθ᾽ ὁδον τῆς γῆς, id est, in itinere terrae, introiens in Ephrata. Sed melius est si transferatur, in electo terrae tempore cum introiret Ephratha. Porro vernum tempus significat, cum in florem cuncta rumpuntur, et anni tempus electum est: vel cum transeuntes per viam carpunt, et eligunt e vicinis agris quodcumque ad manus venerit, diversis floribus invitati. Ephrata vero et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili. Siquidem in frugiferam et in domum panis vertitur: propter eum panem, qui de coelo descendisse se dicit.
5 Et factum est cum dimitteret eam anima, siquidem moriebatur: vocavit nomen eius, Filius doloris mei: pater vero eius vocavit nomen eius Beniamin. In Hebraeo similitudo nominis resonat; filius enim doloris mei, quod nomen moriens mater imposuit, dicitur BENONI. Filius vero dextrae, hoc est, virtutis, quod Iacob mutavit, appellatur BENIAMIM. Unde errant qui putant BENIAMIM filium dierum interpretari. Cum enim dextera appelletur IAMIN, et finiatur in n litteram: dies quidem appellantur et ipsi IAMIM, sed in m litteram terminantur.
6 Et profectus est Israel: et extendit tabernaculum suum trans turrim Ader. Hunc locum Hebraei esse volunt, ubi postea templum aedificatum est: et turrim Ader, turrim gregis significare, hoc est, congregationis et coetus: quod et Michaeas Propheta testatur, dicens: Et tu turris gregis nebulosa, filia Sion, et caetera: illoque tempore Iacob trans locum, ubi postea templum aedificatum est, habuisse tentoria. Sed si sequamur ordinem viae, pastorum iuxta Bethleem locus est, ubi vel Angelorum rex in ortu Domini cecinit: vel Iacob pecora sua pavit, loco nomen imponens: vel quod verius est, quodam vaticinio futurum iam tunc mysterium monstrabatur,
7 Et venit Iacob ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, haec est Chebron. PRO ARBEE in Septuaginta campum habet: cum Chebron in monte sita sit. Eadem autem civitas dicitur et MAMBRE, ab amico Abrahae ita antiquitus appellata.